Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/176

166 caput clviii

tertio post anno, statim tentarunt sibi cum patribus communicari connubia, quod sibi patres vetando caverant1 noluere ullum sibi ad ea obtinenda obiicem struere. Itaque omnes, et patres et decemviri et plebs, legem XII Tabularum iurare dissimularunt.

Iuramenti in verba principis potestas et vis — Iuramentum obsequii in regnis natura non necessarium — Necessarium vero iuramentum regum in leges libertatis regnorum.

[4] At hercule Tiberius id exegit ea simulatione, qua principio se eam reipublicae partem gesturum, quam sibi senatus demandasset, nec ex eius corpore, ut Tacitus memorat, excessurum mentiebatur, ita hac si respublica natura libera esset. Itaque primum omnium curavit ut «Sextus Pompeius et Sextus Apuleius consules primi in sua Tiberii Caesaris verba iurarent, et apud eos Seius Strabo et Caius Turranius, ille praetoriarum cohortium praefectus, hic annonae: mox senatus milesque et populus»2. Sed hoc iuramentum vi ipsa erat gravissimae servitutis, nam a re gladiatoria translatum, cuius tyrones hac formula in verba magistri iurabant vinciri, verberari, uri pro victu et disciplina, quam mercedem Cicero graviter «auctoramentum servitutis» appellat. Mansit ergo ut in rebuspublicis natura regiis populi regibus obsequium iurent: non quod earum natura id postulet, in quibus principi summum rerum iudicium dii dederunt, nobis obsequii gloria relicta est; sed quo regna libertate mixta essent sanctiora. Illud vero in natura regiis cum libertate mixtis necessarium est, quod reges, inter regnorum auspicationes et bona omina, iurant in leges libertatis, quae «regnorum privilegia» nunc vulgo appellantur3.

  1. Tab. XI ex ordinatione Iacobi Gothofredi.
  2. Tacitus, Annales, I, 7 [Ed.].
  3. Vide Notas, 25 [postilla marginale].