Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/171


caput clvi 161

assecuti — ius gentium docere, et maxime bellis ducere, quod omnes orbis terrarum respublicae una civitas magna sit, cuius Deus hominesque habent communionem; illam nempe, quam supra diximus esse ex societate veri et rationis1, ita ut ei civitati unus Deus praesit, homines subsint, et summae potestates civiles ordinem quendam quasi optimatium obtineant, qui pura ac pia bella gerant, hoc est, non ultro, sed iniuriis lacessiti. Quod satis aperte eas admonet tam gravis illa quam frequens in bellis deprecandi formula «per communes deos», qui dii communes, non carthaginiensum Iuno, non Venus romanorum, sed

Iupiter omnibus aequus,

et sic Deus unus et summus, et, quia summus, iccirco unus, ut supra diximus2.

A statu exlegi vi ipsa curritur ad optimatium statura sub regno Dei.

[5] Ex quibus omnibus potentes rerum, qui ex pravo corruptae naturae studio solitudinem affectant, et unos in orbe terrarum regnare cupiunt, per bella ipsa doceantur se sine societate aliqua, sub Dei, et quidem unius Dei, regimine perdurare in potentia non posse.

Unde coniectura gentes maiores exleges theocratia rectas esse —
Unde discrimen illud: hebraei et gentes.

[6] Atque haec ipsa omnia nobis fecere locum coniiciendi in statu exlegi et in solitudine gentes maiores divino quodam regimine, sive theocratia, ut Philo id appellat, rectas esse: unam quidem theocratia vera, quia verum Deum colerent ex lege naturae, eosque fuisse patriarchas, a quibus populus hebraeus3 fundatus est; ceteras gentes rectas theocratiis falsis, quia aut unum corporeum, uti caelum, aut plura corpora, ut

  1. Principio, et cap. XLV et cap. L.
  2. Lemm. II [Proloquium,; 34].
  3. Cosí corretto, nei due errata-corrige, «hebraicus» [Ed.].