Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/167


caput clviii 157

beri incipiunt, et honorum mercatu potentiam insurgere, et ad potentiam struendam avaritiam grassari necesse est. Per quae, exuta omni aequalitate, multitudo oppressa praesentia odit et ad res novas spectat; ut, si nacta sit, qui libertatis caussam suscipiat, ambitiosissimum aut perditissimum aliquem, contra patriam armatur, eamque civilibus armis opprimit. Atque adeo, nisi Deus, a quo omnis naturalis est ordo1, custodiat civitates, primum labefactantur, deinde corrumpuntur, postremo occidunt; et servitutem naturae servitus iuris, tanquam conserva, comitatur.

Respublicae prius fiunt servae natura, deinde iure.

[3] Nam respublica non statim lege victoriae, sed sensim prius natura servae fiunt, ubi legum servitium exuunt, ut graviter Cicero ait: «Ideo legum servi sumus, ut liberi esse possimus»; quod invertere sic possis: «Natura servi efficimur, si legibus liberemur». Ex quo romani Asiae delicias et attalicas opes suspicere ac mirari coepere, tunc servire coepere, et, luxus et voluptatum amore capti, non ultra legibus servierunt. Unde non mirum si servitus repente extitit tota in unius Augusti vita, et ab effreni libertate sub Iulio Caesare in quaesitissimas adulationes et infandum servitium sub Tiberio cecidere: quod ipsemet, indignabundus, semel, curia egrediens, dixerit: — «O homines ad servitutem paratos!».

Emendantur auctoritate vel exemplo.

[4] Corruptae autem respublicae emendatione reparantur si praesentia ad pristina instituta revocentur aut pristina instituta ad praesentia producantur, quod est tandundem. Quod fit ubi extiterit princeps qua sapiens, qua fortis, qui id praestet auctoritate, aut viri pietate meritisque gravissimi, qui id ipsum praestent exemplo.

  1. Principio.