Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/161


caput cli 151

quibus triginta curiones pro numero curiarum, quarum sacra curabant, coibant. Sed nomea religio custodivit, uti, exactis regibus, qui sacrorum reges quoque erant, rex sacrorum, qui id nomea servaret, suffectus est. Adoptiones autem, quibus adoptati in adoptantium paterna sacra transibant, religionis caussa, uti dictum est, lege curiata fiebant1 Unde postea mansere locutiones «in sacris paternis manere» pro «esse in patria potestate», «sacris paternis absolvi» pro «emancipari».

CAPUT CLI

RERUMPUBLICARUM MERARUM DIVINA ORIGO

[1] Sed et hae tres rerumpublicarum formae merae, quanquam bis, quas observavimus hactenus, propriis notis distinctae sint, tamen ex proprietate divinae originis2 — qua in homine ratio, voluntas, potestas sunt inter se complicata; tres virtutis partes inter se commixtae3; tres iustitiae, universa nempe et duplex particularis, inter se connexae4; tria iura primaria inter se glutinata sunt5, — earum rerumpublicarum quaeque forma aliarum duarum attributis praedita est.

In unaquaque republica unus summus.

[2] In unaquaque enim unus summus imperati vel vere unus, ut in mere regia, quare ea respublica omnium proxime accedit ad naturata et verum (quo vere spectat iliud Taciti, etsi non ea mente dictum: «Unum esse reipublicae corpus, et unius animo regendum»); vel plures instar unius, ut ordo in optimatium republica, vel in populari populus universus vel maior eius pars, quae pro universo habetur. Atque adeo in omni regimine, qui summus unus et, quia summus, unus. Summum enim multiplicari, uti et unum, non potest.

  1. Suetonius, in Augusto, cap. 64.
  2. Lemm. III [Prol. § 35].
  3. Cap. LX.
  4. Cap. LXIV.
  5. Cap. LXXXVI.