Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/153


caput cxlix 143

que1, haec origo non satis apte narratur. Antiquitatem vocabuli «agraria» ibi supra coniecimus: huius vocabuli «lex» vetustatem dat coniicere quod monosyllaba sapiat latinae gentis infantiam.

Monosyllaba prima rerum vocabula.

[2] Namque inter homines primae interiectiones natae sunt, quas definias primas humanas ad affectuum impetum erumpentes voces, quas monosyllabas in omnibus ferme linguis observes, quod est praecipuum infantiae argumentum; et pronomina, quae, antequam nomina, nata esse etiamnum infantes nos docent, in graecis aeque ac latinis monosyllaba pleraque omnia. Latinis autem prima rerum vocabula item ferme omnia monosyllaba fuere, ut eorum, quae primo erant notanda in natura: «hoc», pro «caelo»2 (et apud comicos, passim, «Luciscit hoc iam» pro «luciscit iam caelum»3), «sol», «lux», «nox»; in homine: «os», «frons», «cor», «cus», «crus», «pes» (at «manus», graecis χείρ); magis propria: «vox», «for», «sum», «mens»; niagis necessaria: «lux», «fons», «nux»4, «glans», certe graecis pro «igne» πῦρ (an terra dieta «dis», quod conservarunt poetae?); magis iucunda: «lac», «mel», aureae aetatis cibi; in plantis: «stirps», «flos», «frons», «frux»; utiliora animantia: «bos», «sus», (an «ovis» monosyllaba, postea dissyllaba, graecis ὄις); materia pecuariae: «grex»; rusticae: «rus»; infantiae vocabularium: «res»; primum frumentum: «far»; condimentum: «sal»; instrumentum: «vas»; primum metallum: «aes»; prima moneta: «as»; deorum rudissimus: «Pan»; sua religione fundat societatem deorum «Styx»; rei civilis principia: «vis», «vir», «gens», «urbs», «rex», «dux», «merx», «pax»

  1. Cap. CXXVII.
  2. Id nobis faciet initium Historiae temporis obscuri [De constantia philologiae, cap. 19 sgg.].
  3. Questa parentesi fu aggiunta nelle postille marginali [Ed.].
  4. «Nux» aggiunto nelle postille marginali [Ed.].