Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/148

138 cxlv

ingeniorum ruditate putant nulla quae in commune expostulantur, quia tarda, ut Tacitus notat; privatam gratiam spectant, quam, ut idem auctor ait, «statim mereare, statim recipias». Unde idem historicus dicit «suetum regibus Orientem».

Uti et acutissimae et molles, quales siculi.

[3] Acutissimae, ut siculi, qui sic a Cicerone appellantur, sed molles, utpote quos inter rudes musae ortae, bucolicae, statim tyrannis cessere.

Acutissimae et fortes, leges et libertatem invenere,
ut cretenses, athenienses, carthaginienses.

[4] At acutissimae et fortes invenere leges et libertatem. Primus enim legislator Minos, inter cretenses ortus, quorum fortitudinem saeva lex atheniensibus bello data, acumen autem Daedalus, qui ingenii virtutem significat, inter eos versatus, probant1. Athenienses, a quibus philosophia, eloquentia et omnes bonae artes excultae, ab heroicis usque temporibus legum auxilium implorarunt, quibus a Theseo civitas libera fundata est optimatibus permixta: quae postea ab optimatibus occupata est, in qua Draco leges sanguine scribere dictus est; tandem a Solone, uno e septem Graeciae sapientibus, ad perfectam libertatem perducta. In Africa carthaginienses, gens fortis et miro ingenii acumine, quo, militaribus consiliis insignis, Annibal, et Ecclesiae eius orbis Patres, inter quos eminet Augustinus, ceteris praestitere, cito libertatis dulcedinem intellexerunt.

Quam fortissimae, non tam acutae, sero libertatem expertae, ut romani.

[5] Romani ob egregiam virtutem, qua cunctis orbis terrarum nationibus postea imperarunt, non tamen perinde acuti, diu durarunt, ut respublica ab optimatium transformaretur in liberam; et, ut cum Livio dicam, sero «libertatis dulcedinem» experti sunt, et trecentis post annis leges proprie dictas acceperunt.

  1. Libro secondo ubi De poeseos origine [parte II, cap. 12].