Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/143


caput cxli 133

inquam, ipsa ab iisdem «lex» appellatur. Ita apud Livium Tullus fatur: «Duumviros, qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem, facio»; et Livius ipse, antequam eam recitet formulam, praemittit: «Lex horrendi carminis erat». At cernis eam non tam legem quam exemplum fuisse quod in similis criminis reos edebatur, haud absimile principis decreto quod ad similes caussas trahitur. Idque proprie erat «exemplum edere»: cumque eiusmodi exempla ab ordine severa ederentur, hinc «exempla» postea «severas poenas» significarunt. Quod autem antiquissimae leges essent eiusmodi exempla, ratio id postulati quod rudia ingenia exemplis ducuntur, quae particularia sunt. Leges proprie dictae genere constant1, et genera rudes homines difficile intelligunt.

Eloquentia heroica exemplis regnabat.

[3] Unde eloquentia heroica exemplis fictis tota vigebat, ut antiquissimae Aesopi fabulae testantur; et Menenius Agrippa membrorum a ventre desciscentium fabula romanam plebem reduxit. Sed et primas leges romanas fuisse haec exempla ex more patrio in reos edita, luculentissimus locus Dionysii Halicarnassensis2 demonstrat, ubi, dum deliberatur in senatu an leges, quae postea in XII Tabulis redactae sunt, populo ferendae essent, quae proprie leges erant, fuerunt status optimatium, e quibus respublica libera mixta erat, acres custodes, qui censebant «patrios mores servandos, leges ferri non oportere».

Quid «ius incertum» et «manus regia»? — Cur dieta «manus regia»? — Primi reges manus iuris — Veri legislatores — Cur «ius incertum» dictum? — Quid reges in primis rebuspublicis domi possent.

[4] Et cum his legibus hac signifícatione acceptis apte cohaerent leges quas Romulus aliique reges tulere, et ius incertum et manus regia, qua initio civitatis populum romanum egisse Pomponius narrat3. Et recte quidem «manus regia»

  1. Dig., I, 3 (De legibus), 8.
  2. Lib. X.
  3. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, pr.