Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/123


cap 113

interpretes tantopere excoluerunt, ut eorum commentariorum utramque paginam implere videatur. Quodque putant esse romanorum proprium inventione; cura, si quae hactenus diximus vera sunt, romani id non inventione, sed custodia proprium sibi fecerunt, ut latissime libro secundo explicabimus.


Romana republica principio optimatium regno mixta — «Quirites» romani patres — Hasta, genus teli patriciorum — Bellona (Minerva), mens et ingenium belli — «Quirites» romani hastati.

[2] Etenim romana respublica principio optimatium natura fuit regno mixta, quod graviter mox firmabimus; et romani quirites non alii quam patres fuere. Ex ordine enim patrum, patrumque princeps, fuit Romulus, qui, inter deos relatus, a «quiri», hasta sabinis dicta, qua valebat, Quirinus est appellatus: quo teli genere viri patricii in bellis utebantur, uti et romanis in moribus erat, et Homerus de ipsis heroicis temporibus testatur. Quare Bellona, quae eadem est Minerva, nempe belli mens et ingenium, cuius historia patricii in bello sunt, hastata a poetis fingitur1. Itaque «romani quirites» sunt romani hastati. Quamobrem ius quiritium nihil aliud est quam ius maiorum gentium, hoc est ius proprium patrum, qui uni gentes fundarant2, quod, quia nondum erant leges positae, principio iustae violentiae mos fuerat: qui mos deinde, omni vi adempta et corpulentia, in graciles formas attenuatus, in republica(3 legibus fundata4 abiit in ius civile quiritium, seu patrum romanorum.

  1. Ut nos De poeseos origine, libro secundo dicemus [Ma, anziché nel capitolo sull’origine della poesia, cioè nel XII del De constantia philologiae, l’accenno a Minerva astata si trova nel cap. XXIII].
  2. Cap. CIV.
  3. Cosí emendato, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, «reip.» del testo [Ed.].
  4. Cap. CXIII.