Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/120

110 caput cxviii

ἐκ παραλόγου iura constituit1, parvi pendens an quandoque vera non essent et solum curans quae frequenter et facile eveniunt2, quae semel aut bis accidunt contemnit3.

Interpretatio iure naturali necessaria.

[5] Quod legis vicium quidem, sed necessarium, supplendum sive emendandum interpretationi permisit4. Unde Pomponius ait «naturaliter fieri ut legibus latis interpretatio desideretur»5.

Ius civile pro vi necessitatem, pro incertitudine solemnitatem induxit,
ut pudorem et verum, qua licet, custodiat.

[6] Et ita civilis potestas, quae, in republicae genitura, dominia, libertates, tutelas acceperat a patribus certa sed violenta, a plebe vera sed incerta, quasi brevi manu auctoritatis civilis, omni vi adempta, omni incertitudine sublata, et pro iis inducta iuris civilis necessitate et solemnitate, in cives certa et civilia, seu verecunda, refudit atque distribuit; eoque pacto ex bona et magna parte iis iuris naturalis verum et pudorem reposuit.

CAPUT CXVIII

IUS CIVILE COMMUNE

Atque hac domimi, libertatis, tutelae metamorphosi, ut ita dicam, qua ex violentis iuribus in modesta sunt commutata, extitit ius civile omnium civitatum commune, quod omnibus populis, qui a iure maiorum gentium sub iuris civilis auctoritatem concesserunt, ipsa rerum, quam disseruimus, natura dictat una eademque ratione evenisse.

  1. Dig., I, 3 (De legibus), 3 et [cfr.] 4.
  2. Dig., eodem titulo, 5.
  3. eodem titulo, 6.
  4. Dig,, eodem titulo, 10, cum tribus sequentibus.
  5. Dig., I, 2 (De origine iuris), 1, § 5 («His legibus»).