Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/119


caput cxvii 109

ab aliis)1, et solo veri pudore continentur2. Sed, pudore exuto, iure maiorum gentium, hoc est ante respublicas constitutas et leges positas, ea raanu capere, usu, si ve corporis perpetua rebus adhaesione, obtinere, vi reciperare necesse erat3.

Vis servata potestati civili.

[2] Hinc potestas civilis, ideo ex patrum ordine nata, ut omnem in posterum violentiam extingueret, haud freta veris naturae, sed incertis ob hominum temeritatem, et, ob eorundem fluxam fidem, parum fidens pudori, sibi uni vim servavit, ita ut pauca publice vi tractaret, coercitiones nimirum et poenas, quo, in privatis rebus agendis, ea ratione ceteris quies esset.

Formae, modi, caussae iuris — Cur «caussae» dictae?

[3] Atque ob id ipsum dominii, libertatis, tutelae rebus privatim agendis certas induxit corporeas formas, quae in iure «modi» et «caussae» appellantur, quasi «cavissae» quia «cavent» — unde passim leges aeque ac iurisconsulti «cavere» dicuntur, quum certis verborum formulis aliquid iuris concipiunt, — ad quas formas cives suas infinitas sive informes voluntates conformarent, qui sedulo serioque, non fraude nec temere, iura sibi parare, conservare vel in alios transferre vellent, queis tribus rebus omne iuris privati negocium celebratur4.

Ius naturale verum, sed incertum;
gentium certum, sed violentum; civile certum et pacatum.

1

[4] Eaque ratione iura, quae natura vera quidem sunt sed incerta, iure maiorum gentium certa sed violenta, iure civili certa praestitit et pacata, et, ut pacata essent, de iis quae ἐπὶ τὸ πλεῖστον accidunt, ut Theophrastus loquitur, non quae

  1. Principio.
  2. Cap. LXVI.
  3. Cap. C.
  4. Dig., I, 3 (De legibus), 41.