Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/113


caput cxvii 103

consuefierent metuere et vereri deos, et ita deorum religione leges gravius confirmatae. Ex quibus bonis animi artibus omnia opificia nata sunt, quae humanis commodis usibusque inservirent, et sic homines essent hominibus veluti dii.

Omnia humanae vitae bona debentur reipublicae.

[4] Quapropter res omnes privatae, publicae, profanae, sacrae, omnia iura, commoda, bona, quibus civilis vita fruitur, reipublicae sunt accepto referenda atque in republica cuncta continentur.

«Rerum» appellatio.

[5] Itaque, ut in natura appellatione «rerum» venit hoc universum quod dicitur «mundus» et quicquid in mundo est, ita in re civili appellatione «rerum» venit respublica. Unde illa apud latinos: «rerum potiri», adipisci principatum; «rerum dominus», princeps; «rerum arbitrium», dominatio.

Reipublicae corpus, animus, mens, ratio, persona, vita, salus.

[6]1 Ut ex coitione corporum, quae principio a «coeundo» («comeundo») «comitium» proprie dieta est, reipublicae corpus; ita ex consensione animorum reipublicae coaluit animus, qui a Papiniano2 eleganter «communis reipublicae sponsio» definitur, hoc est omnium civium aequi iuris voluntas, quae quicquid vult, «lex» communiter appellatur. Huius animi mens est civilis auctoritas. Huius mentis ratio est iustitia architectonica, de qua inferius dicemus. Hanc mentem, hunc animum gerit potestas civilis, quae est persona reipublicae, cuius vita est salus publica, et in eius salute vitae omnium continentur.

  1. Nel testo a stampa cominciava qui uu altro capitolo, segnato per errore «CVII» (duplicato). Ma nelle postille marginali e nei due errata-corrige questo numero ordinale venne espunto [Ed.].
  2. Dig., I, 3 (De legibus), 1.