Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/107


caput civ 97

Origo connubii, patriae potestatis, divisionis agrorum, humanitatis.

[9] Hinc etiam necessario factum quod isti falsi pii, ut qui non vagi et errones, sed certis sedibus haerentes, certas indidem quoque sibi uxores coniungerent, certos sibi filios susciperent, qui connubium, seu ius nubendi, citra nefas habebant; captos auspiciis agros, quia ibi manere perpetuo debebant, terminisque positis divisos, contenti quisque suo, eos industrii colerent; et, cum certi essent patres, certi filii, certae uxores, inter ipsos necessario humanitas primum nata, quae proprie ab «humandis mortuis» dicta est.

Tigna iuncta — Casae — Pagi — Gentes.

[10] Eaque ratione sui suorumque tutelae, tigna iunxisse, casas collocasse necesse est: unde sensim pagi constructi et maiores gentes conditae1. Sed «gentes», nativa significatione et propria, quam recta romani recepere, ut significarent «virilem stirpem in plures familias divisam».

Falsae religiones non falso natae — Ex religione virtutes —
Optimi — Viri — Patres — Veri maiorum gentium patricii.

[11] Proinde ex universa illa moltitudine exlegi hi soli, ex falsa persuasione (quae, in illa summa rerum imperitia et ruditate, ipsis facillima probatu fuit) falsi pii, deos observarent; et, quia pii, prudentes sibi visi, qui eosdem per auspicia consulerent; temperati, qui castam venerem colerent; fortes, qui indomitos agros culturae subigerent: ita ut ex deorum falsa religione videas has imperfectas virtutes inter eos ortas. Qui optimi et a «virtute» dicebantur «viri», quibus respondent graecorum ἥρωες, unde «heri» fortasse latinis dicti. Atque ii ipsi erant qui «patris nomine cieri» possent, ex quibus veri «maiorum gentium patricii» oriebantur. Indidem ii qui gentem, seu communem virilem stirpem, haberent.

  1. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 5.