Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/101


caput c 91

Iuris gentium divisio.

[2] Id divido in ius maiorum gentium et gentium minorum.

«Maiores gentes» quae? — Dii maiorum gentium.

[3] Maiores autem gentes appello ante civitates fundatas et leges positas: uti Saturnus, lupiter, Mars, Mercurius, Hercules1 aliique, quos mytologia enumerat, «maiorum gentium dii» appellantur, quia deorum antiquissimi habiti sunt.

«Minores gentes» quae?— Dii minorum gentium.

[4] Minores vero accipio gentes post civitates constitutas et regna condita, uti «minorum gentium dii» dicti sunt a civitatibus consecrati, ut Quirinus.

Patricii maiorum gentium — Patricii minorum gentium.

[5] Cuius divisionis fuit imitatio quaedam illa romanorum, qua dicti «patricii maiorum gentium» qui ex patribus lectis a Romulo, «patricii minorum gentium» qui ex patribus per sequentes reges aut a Bruto2 conscriptis orti sunt.

Mancipatio — Usucapio — Usurpatio — Vindicatio — Mancipia — Nexi — Obligati.

[6] Ius autem maiorum gentium est ius privatae violentiae, quo homines exleges quidque sua manu capiebant, usu capiebant, vi tuebantur, suum usum seu possessionem rapiebant, et sic vi sua reciperabant. Unde erant mancipia res vere manu captae; nexi debitores vere obligati; verae mancipationes, usucapiones3, vindicationes, usurpationes, seu usus sive possessionis raptiones. Uti uxores usurariae, quae in possessione erant, non in potestate virorum, «trinoctium usurpabant», hoc est

  1. Vide Notas, 9 [aggiunta marginale].
  2. «Aut a Bruto» aggiunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  3. Vide Notas, 10 [aggiunta marginale].