Pagina:Rivista italiana di numismatica 1891.djvu/531


i “carlini” e la medaglia trionfale, ecc. 489

«Ex provisione facta in Regia Camera Summarie mandato sue Maiestatis mandatur magistro sicle Neapolis seu eius locumtenenti et signanter Paulo de Senis. Quia Regia Majestas decrevit mutari formam coronatorum quantum ad eam partem in qua sculta est imago sue Majestatis prout fuit in Regali Solio tempore sue coronationis ut in ea parte non ipsa ymago modo quo supra moneta ipsa de cetero cudenda in sicla ipsa sculta sit set in ea parte ubi imprimebatur ymago ipsa sit scultum caput coronatum quo representetur vultus sue Majestatis coronam habens in capite. Et ab alia parte ipsius monete sit crux prout sculta erat in coronatis huc usque cusis in sicla predicta. Lictere vero et alia in moneta ipsa de novo ut predicitur cudenda non mutentur set sint prout erant in alia moneta coronatorum huc usque in sicla ipsa cusa. Propterea de cetero in moneta coronatorum in dicta sicla cudenda servetur quod Maiestas ipsa ut super decrevit hoc tantum declarato quod moneta coronatorum sub alia forma cusa remaneat in suo consueto valore et expendatur et recipiatur prout hactenus expensa et recepta fuit et justa banna alias emanata expendi et recepi debet non obstante moneta noviter cudenda sub forma de qua super. Et contrarium non faciat quantum Regiam gratiam caram habet et eius indignationem incurrere non optat. Datum Neapoli in eadem Camera Summarie die xviij Augusti 14721

Cade cosi d’un tratto l’ipotesi del Fusco, così artificiosamente elaborata; per cui questi coronati

  1. Curia Sommaria, 11, fol. 9 t.