Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
78 | cencio poggi |
ac in Philosophia, seu Medicina per diligentem similiter examinationem duorum vel trium per eos eligendorum Doctorum seu Magistratorum vel Licentiatorum eius facultatis in qua promovendi erunt, coram eis habendam ac fidelem Magistrorum seu Doctorum, vel licentiatorum eorundem attestationem medio iuramento eis faciendam peritos ac scientia pariter e moribus ad hoc habiles, idoneosque esse reperint de eorundem Doctorum seu Magistrorum vel Licentiatorum consilio et assensu, ac eorum votis juratis in Philosophia aut Medicina huiusmodi ad Baccalaureatus etiam formati, Licentiaturae, Doctoratus ac Magisterii gradus cum solita insignium in talibus tradi solitorum exhibitione servata tamen in omnibus forma et dispositione Viennensis et Tridentini Conciliorum quibus in aliquo derogare non intendimus, promovere, et sic promotis, quod omnibus, et singulis privilegiis, libertatibus, exemptionibus, favoribus, gratiis et indultis quibus alii Baccalaurei, Licentiati, Doctores, et Magistri in utroque seu altero Jurium, seu Philosophia, aut Medicina huiusmodi in Universitatibus Stadiorum generalium promoti de jure, vel consuetudine, etiam utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, ac uti, frui, potiri et gaudere poterunt in futurum etiam pariformiter, et aeque principaliter uti, frui, potiri et gaudere possint concedere.
Quodque demum pro salubri ipsius Collegii regimine et administratione, illius Doctores praefati quaecumque statuta, Ordinationes et Decreta, licita tamen et honesta, sacrisque Canonibus et eiusdem Concilii Tridentini Decretis, ac Constitutionibus Apostolicis, non repugnantia facere et edere, illaque pro tempore, prout eis videbitur, et expediens fuerit, mutare, alterare, corrigere, revocare et annullare, aliaque de novo condere, edere, quae postquam mutata, correcta, condita, ac de novo edita fuerint eo ipso Apostolica aucthoritate approbata, censeantur, libere et licite valeant, plenam et liberam licentiam et facultatem dieta aucthoritate earumdem tenore praesentium concedimus et impartimur.
Decernentes easdem praesentes litteras semper firmas, validas et efficaces existere, et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere nec sub quibusvis similium vel dissimilium gratiarum revocationibus, suspensionibus, limitationibus, aliisque contrariis dispositionibus etiam per Nos et Successores Nostros Romanos Pontifices, ac Sedem Apostolicam quandocumque faciendis unquam compraehendi aut compraehensas censori, sed semper ab illis exceptas et quoties illae emanaverint toties in pristinum et validissimus statum restitutas et plenarie reintegratas, ac etiam sub posteriori data per eos ad quos pro tempore spectabit eligenda denuo concessas intelligi, ac ab illis ad quos spectat, et pro tempore spectabit inviolabiliter observari et illis respective in omnibus et per omnia plenissime suffragari: Sicque et non aliter in praemissis per quoscumque Iudices ordinarios et delegatos etiam causaram Pallatii Apostolis Auditores, ac S. B. E. Cardinales etiam delatore delegatos, aliosve quoslibet quacunque praeeminentia et potestate fungentes et functuros, sublata eis, et eorum cuilibet quavis aliter judicandi et interpraetandi facultate et auctoritate iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super bis a