Pagina:Rivista italiana di numismatica 1889.djvu/391

370 nicolò papadopoli

 

DOCUMENTO C.

mccccxiiii die xxvii aprilis.


(Capta) Cum alias provisum foret in hoc Consilio propter diversas monetas que expendebantur in Jadra forenses cuna damno nostri Comunis et monetarum cunij nostri ac captum quod deberet cudi et fieri una moneta que teneret tres uncias argenti pro marcha et irent xliiii soldi pro untia faciendo figuram Sancti Marci apparati ab uno latore et ab altero unum scutum altum in quo nichil sit, Et ut dieta experiéntia videri posset cudi deberet usque ducatos mille de dictis monetis novis et mitti ad partes Jadre expendendo de ipsa et recipiendo in solutionem introijtuum ut daretur cursus ipsi monete, postea vero positura foret ad hoc Consilium et Captum de revocando ipsam partem dubitando quod factum ipsius monete non deberet bene succedere Et sic hucusque dilata est res, sed tamen continue moneta predicta expendita fuit, In tantum quod secundum informationem quam habemus per Johanem de bonisio notarium nostrum qui nuper venit a Rectore Jadre capit tam optimum cursum, quod non repperitur una moneta in Jadra, Nam tota portata est per morlacos infra terram Et propterea multum fuimus confortati ut fatiamus fieri de alia, Et quod omnes contentantur ipsam recipere et expendere, Et considerato quod talis moneta venit redundare ad utilitatem et comodum nostri comunis bonum est quod sicut inceptum fuit sic dari debeat executio ad fatiendum fieri et cudi de ipsa moneta cum stampa suprascripta que moneta tenere debeat tres untias et quartum unum Et de tempore in tempus facere laborari in illa quantitate que placuerit dominio et mittere ad partes Jadre et Dalmatie ut ibidem expendentur. Et quod factum dictarum monetarum melius succedat de die in diem.

De parte omnes alii
De non 10
Non sinceri 2

(Archivio di Stato di Venezia — Senato Misti, Reg. 50, C. 102 t).