Pagina:Rivista italiana di numismatica 1889.djvu/390


moneta dalmatiæ 369

ciendo figuram Sancti Marci apparati, ab uno latere, et ab altero latere, unum schutum altum; in quo sit nihil, ita quod erit ita modica differencia, quod considerato, quod de dictis fringnachis (sic) fiunt et cudiuntur, cum diversis stampis, dicta nostra moneta capiet subito cursum. Et mandetur rectoribus Jadre, quod teneant modum, quod expendatur dieta moneta faciendo etiam ipsam recipi, in solutionem nostrorum Introijtorum, Et ut fiat de ipsa experiencia debeant cudi et fierì pro nunc de dictis frignachis, usque ad ducatos mille, mittendo ad partem, ad partem ad partes Jadre sicut erunt facti, Et secundum quod videbitur dictam monetam novam respondere utilitati nostre, poterit provideri per hoc consilium prout bonum videbitur.

(Archivio di Stato in Venezia — Deliberazioni (Secreta) Senato; Registro 4, carta 118 t.)




 

DOCUMENTO B.

mccccx die xiii agusti.

(In consiglio de xl capta)


Cum de monetis que fiunt pro Jadra non sit datus ordo aliquis qualiter solvi debeat laborantibus ipsas in cecha nostra neque quantum debeat eis dari seu dimitti de callo et super hoc sit necessarium providere Vadit pars quod fuxoribus dari debeat pro callo pro quolibet centenario marcarum marca una et dimidia et pro labore suo parvi quator pro marcha, operariis pro calo marce tres pro c.° marcarum et pro suo labore soldi quatuor pro marca, mendatoribus pro eorum labore soldi duo pro marca, stampitoribus pro eorum labore soldi sedecim pro sacco qui est marce sex et onzie tres, massarijs vero et ponderatoribus parvy novem pro marca.

(Capitolare delle Brocche c. 16°).