Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/18

12 famiano strada

Illud omitti ferrique non potest, quod horum complures, de quibus loquor, historici aperte admonent inter narrandum, religionem usui demum esse principibus ad populos continendos aut impellendos: ideoque ad firmamentum potentine assumi iuxta ac deponi. In quo Cornelium Tacitum levissime accuso prae iis, qui corneliano more dicere hoc tempore videri volunt. Annon isti animadvertunt, quantum instrumentum e dominorum manibus eripiunt, ubi eripiunt religionem, hoc est rectricem ac veluti aurigam animorum? Nam multitudo, cum audit cultum rerum sacrarum obligatamque Deo fidem speciosa esse nomina, quibus princeps devinctos habeat aptosque ex sese mortales, eosque tanquam freno pro arbitratu regat ac flectat in omnem partem; profecto hasce habenas ore non facile accipiet, franget potius et comminutas proteret, neque se in posterum iis vinculis obligari coërcerique patietur. Hoc autem (ut de religionis iniuria, lacrymis potius quam oratione prosequenda, nihil dicam, quae penitus ex hominum mentibus avellitur) quantum vires dominantium infringit! quam contumaces adversus imperia facit animos multitudinis! quantum confidentiae in periculis adeundis, quantum constantiae in sustinendis, quantum virtutis in rebus tum domesticis tum externis administrandis componendisque labefactat! Nimirum hae politicorum, ut ipsi se dici volunt, divinae historiae huc demum recidunt, dum propositis nescio quibus status cuique sui rationibus, eodem tempore (ut semel, quae dixi, omnia comprehendam) a cultu religionis avertunt: contempto civitatum bono, privatas utilitates docent: comminuta hominum fide, humana commercia societatesque dissolvunt: principum consiliis perverse ac invidiose patefactis, rerum administrationes publicarum diflficiliores, atque adeo turbis et excidio propiores, contra quam ipsi profitentur, efficiunt.