Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/11


dalle «prolusiones academicae» 5

non ignobilis veniebat in mentem, qui ut historicum luderet, quod perpetua narratione in suos laudes, in hostes probra utrobique immodice congereret, apposite conclusit:

Nec malus est civis, nec bonus historicus1

Quamquam mihi addendum aliquid videtur in mea causa, atque unius verbis mutatione dicendum:

Nec bonus est civis, nec bonus historicus.

— Age igitur, quicumque historiam contexendo latentes nescio quas artes et dominationis arcana interim aperit, si religioni, cuius prima esse debet in unaquaque re cura, si civitati hominumque consuetudini perniciosus erit, haud erit, opinor, vobis iudicibus civis bonus. At haec duo nec raro nec indiligenter praestari ab hoc scriptorum genere, nisi me ratio deficit, sic evinco. Sumite, si placet, ex his aliquem non minorum gentium historicum, non qui religionem obtentui palam habeat eamque, ubi utilitas concurrat, utilitati facile postponat: sed e veteri ac prima nobilitate modestiorem, ipsumque a quo defluxisse videtur haec scribendi ratio, uno verbo Cornelium Tacitum. Iuvat enim in hoc potissimum scriptore consistere: non quod ingenium eius solertiamque ac reliquas virtutes tanti non faciam, ut prae iis non existimem paucula, quae insunt homini, vitia ferri haud posse: sed ut a caeteris pro eorum indignitate abstineam, qui hoc tempore si aliquot argutiolis historiam aspergant, Corneliano videlicet exemplo se scribere, a cuius laude distant sane quam plurimum, gloriantur. Hic igitur, quem loquor, historicus, etsi totus in eo est, ut prudentiae praeceptis imbuat animos legentium, iis tamen, quas identidem interserit, animadversionibus, consiliis, coniecturis profecto non agit ubique, mea quidem sententia, ci veni bonum. Nam, ut religionem cursim attingam, mitto sacra apud illum impune violata, pollutas etiam cum lucro caeremonias, crimina felicissime patrata: quae

  1. Sannazarus, lib. I Epigrammaton.