Pagina:Politici e moralisti del Seicento, 1930 – BEIC 1898115.djvu/10

4 famiano strada

attinet ad hanc, quam profitemur artem politioris humanitatis, in hoc denique multorum ingenia desinere, et tanquam generosa vina vetustate coacescere satis constat, cum id ipsi, ut amant sua vitia, prae se non obscure ferant. Videas ex iis non paucos, quos historicorum volurnina delectant, bisce demum praeceptis prodire instructos e rhetorum schola. Ius ac fidem perpulchra esse nomina, sed inania, nisi ad rem tunm detorqueas: nec quemquam altius emersisse qui pudori superstitiose obluctaretur; summa scelera incipi cum periculo, subagi cum praemio. Dominorum gratiam assentatione parari, et conscientia secretorum retineri. Sic non raro Seianos creari, qui saepe arcanorum participes facti, regimi ac principum aulas suo arbitratu versare solent. Sensa animi nunquam penitus aperienda; ob idque oratione utendum suspensa perplexaque, atque eluctantium verborum quae utroque traili possent: ita in integro futurum ea meditatum decernere, quae improvisum effugerant. Haec horumque siniilia, quae, ut ex vultu coniicio, ad aures vestras minus grate accidunt, auditores, illi magni faciunt, ac prudentiae nervos dictitant: haec ex penetralibus historiarum sedulo rimantur, eosque ex omni antiquitatis memoria scriptores colunt ac terunt, qui ad hasce dominatrices artes callidioribus praeceptis informant. Quare, cum historia rerum gestarum narratione ad prudentiam instituat, prudentiam vero sic politica istorum fraus imitetur, ut sub honestatis aliena specie foedissimae utilitatis vias ubique doceat: factum est, ut multi se ad hoc genus scribendi contulerint, atque a multis (ut plerique utilitate quaecumque capiuntur) magis ac magis quotidie lectitentur. Ex quo historia facta callidior atque mendosior, male iam audire inque se ac rethoricam universam obtrectationis materiam derivare nonnullam coepit. Quae me impulit causa, non tam ut adversus historiae corruptores aliqua dicerem ostenderemque eos qui hac scribendi libidine ducuntur, haud facere congruenter historiae legibus, quam ut rhetores meos ab huiusmodi lectione amoreque ementitae prudentiae removerem, certe historiam ab ea, qua immerito laborat, invidia liberarem. Ac mihi quidem de hoc hominum genere cogitanti versiculus poëtae