Pagina:Monumenti storici ed artistici degli Abruzzi V1.pdf/394


— 352 —

Insignis aedificii ad hanc usque aetatem nonnulla supersunl rudera. Quinto decimo currente Christi saeculo maiora spectabantur, ut liquet ex historica narratione de statu Monasterii S. lohannis in Venere, anno Domini millesimo quadrigentesimo quadragesimo secundo ad Latinum Cardinalem Ursinum Abb. Commendatarium missa a Francisco de Robertis generali suo Vicario, qui ex quadratis ad normam lapidibus, magnis lateribus coctis, quibus ingentes constabant parietes, praestantissimum, ac valde magnificum quondam fuisse opus recte arguit. Nec dispar iudicium extitit virorum eruditione illustrium, qui eius parietes posteriori evo spectarunt. Blondus Flavius in Italia illustrata, regione XII celeberrimum Templum illud appellat. Leander Albertus in descriptione Italiae sub titulo tAbru:iio pag. 234 Templum sumptuosum. Paulus Merula in Cosmographiae parte II lib. IV cap. XXIX celeberrimam aedem. Sinibaldus Baroncinus in lib. de Epis. et Archiepis. Theatinis, nobile Templum. R. de Mattheis Canonicus Sulmonensis in memoriis historicis Pelignorum, quae ms. servantur apud gentiles suos pag. 102, cap. 2 loquens de prisca urbe Buca, famosum dicit. Franciscus Orlendinus part. Ili operis, cui titulus: Orbis sacer et profanus lib. IV cap. XV n. 4 pag. 1808 antiquissimum fanum nominai. Idem subterraneam habebat cryptam reddendis oraculis aptam, fontem picturis, cameris, recessibus et variis viis ornatam.

Ad hoc Veneris Templum duae quae sequuntur antiquae inscriptiones pertinent, quarum primam exhibet ara elegans, alteram