Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/68

54

a nobis et successoribus nostris Rom. Imperatoribus et regibus et S. Rom. Imperio in feudum recognoscere fidelitatis juramentum praestare, et alia omnia facere debeat et teneatur, ad quae noster et S. R. Imperii vassallus de jure vel ex consuetudine tenetur, et aliis insuper conditionibus appositis. Quemadmodum haec omnia in literis declarationis, donationis et concessionis nostrae, latius continentur; cumque praefatus Illustr. Princeps et consiliarius noster Andreas ab Auria nobis in praesentiarum humiliter supplicaverit, ut ipsum ex praedictis castris, locis, terris, bonis et juribus ut supra donatis, signanter et seorsim de castris et terris Turigliae, Carreghae, Montisavantis, Calecis, Veppi, Cremontis, Grondonae, Crucis, Vallis Trebiae, Galbaniae, Varghi, Montis acuti, item de mero et mixto Imperio et jurisdictione plenaria castrorum et terrarum Marsolariae, Arpaxedis, Vivoloni, in eorum curiis, territoriis et districtibus cum omnibus et singulis ipsorum castrorum et terrarum hominibus, locis, territoriis, juribus et pertinentiis, redditibus, prerogativis , homagiis, pedagiis, datiis, emolumentis , aquarum decursibus, nemoribus, pascuis, venationibus, regalibus jurisdictionibus, mero et mixto Imperio; quemadmodum dicti Jo. Aloysius, Hyeronimus, et fratres de Flisco, eorumque praedecessores ea omnia, tempore commissi delicti tenuerunt et possederunt investire, atque regalia hujusmodi castrorum, terrarum et locorum benigne concedere auctoritate nostra imperiali dignaremur. Nos igitur cupientes pro solito instituto nostro, benemerentibus viris gratia et liberalitate nostra respondere ut dignis virtutum et obsequiorum suorum premiis invitati, alacrius et ferventius nobis et Sacro Imperio esse possint, et debeant fideles, animo deliberato, ex certa scientia, sano, et maturo procerum nostrorum et Imperii Sacri fidelium, accedente consiiio, ac Imperiali auctoritate nostra, et de plenitudine potestatis, et alias, omni meliori modo, via, jure et forma, quibus validius et efficacius fieri potest ac debet, eumdem illustrem principem Andream ab Auria de praedictis castris et terris, cum omnibus et singulis eorundem castrorum et