Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/67


53

Marchione; Fratre Oddone Priore Sanctae Mariae de Ponte Albingae, Gulielmo Vigo, et Bartholomeo Vigo de Justenice.

Copia = Ego Gentilis Flacio Sacri Imperii Notarius rogatus hanc cartam scripsi.


DOCUMENTO III.

Carlo V investe Andrea Doria dei Feudi già posseduti dai Fieschi, e dei lor privilegii, compreso il dritto della zecca1. Anno 1518.

Carolus v ecc.

Ad perpetuam rei memoriam recognoscimus pro nobis et nostris in Imperio successoribus Romanorum Imperatoribus et Regibus, ac notum facimus tenore praesentium universis, quod quum illustr. fideli sincere nobis dilecto Andreae ab Auria principi a Melphi Militi Ordinis Nostri Aurei velleris consiliario, et in mari mediterraneo Generali Capitaneo Nostro, omnia et singula Castra, loca, terras, feuda, bona et jura, quae quondam Comes Joannes Aloysius nec non Hyeronimus et alii fratres de Flisco tenebant et possidebant, sive ex successione quondam Comitis Synibaldi de Flisco, eorum patris, ac Hyeronimi ipsorum patrui ad eos devoluta sive alias quoquo modo acquisita ob eorum notoriam infidelitatem, proditionem, ribellionem, et lesae Majestatis crimen in Nos et S. R. Imperium propter occisum proditorie quondam Joannettinum ab Auria classis nostrae praefectum, et invasam per eos ipsam classem, nec non Cameram et Civitatem nostram Imperialem Genuam, in cujus criminis executione dictus quondam Joannes Aloysius de Flisco interiit nobis, et Imperiali fisco nostro devoluta praecedente justa declaratione et privatione nostra donaverimus. Reservatis tamen aliquot castris, locis, terris et juribus in eadem donatione nostra expressis, et hac insuper lege, ut ipse Illustr. Princeps eadem castra, loca, terras, feuda, bona et jura ei donata

  1. Vedi Lunig, Codex Italiae Diplomaticus. Vol. II, pag. 2355.