Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/63


49

Domus in curia nostra, vel illorum qui post nos Regnum vel Imperium obtinebunt, per se, vel suum vicarium morari voluerit, pro quadraginta familiaribus et equis totidem expensas a Curia sufficientes habeat, prout aliis expensae honorabiliter in eadem Curia exhibentur. Porro ad omnem inter vos et haeredes vestros in posterum dissensionis materiam amputandam, praedicta omnia tali modo concedimus et donamus, ut omnes proventus et redditus ex supradictis omnibus, et quibuscumque constiterint inter vos et haeredes vestros in perpetuum, in stirpes et capita aequaliter dividantur; major vero natu, qui semper de praedicta fuerit inter omnes, pro honore, solicitudine, et labore de praedictis proventibus praecipuam habeat quartam partem, et ut nulla super appellatione de stirpe aliquando dubitatio esse possit, taliter stirpes duximus declarandas, ut ex latere Opizo, ex alio vero Albertus, Nicolaus, et Thedisius eorum nepos pro stirpe ipsorum, descendentibus habeantur. Si quis autem hujus Regalis concessionis paginam infringere, attemptaverit, vel ei ausu temerario praesumpserit contraire, gravem nostrae celsitudinis offensam cum banno Imperii se noverit incursurum. Datum apud Confluentiam, anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono, secundo nonas septembris, indictione septima Regni Nostri anno primo.


DOCUMENTO II.


Lanfranco Vescovo d’Alberga dà in feudo il luogo di Loano ad Oberto Doria coll’annuo censo di lire nove di Genova (Dall’Archivio di Albenga).1


In nomine Domini Amen. Anno Mcclxiii ind. vi, die xiv januarii. Nos frater Lanfrancus Albinganensis Episcopus, nostro et Episcopatus

  1. Estraggo questo documento dal codice C, IV, 14, della Biblioteca della R. Università di Genova intitolato Documenti storici di cose genovesi e liguri. Non mi fo quindi mallevadore dell’esattezza della copia.