Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/117


103

quam vulgari nomine appellant le fassie di sopra cum earum juribus et pertinentiis, et cum hoc, quod aqua dictae villae sit communis utrique et non possint impedire quin dictus Ill.s D. Jo: Andreas Dominus dictae domus et palacij Fascioli dicta aqua ad eius libitum utatur, et eius successores pro ut nunc Sua Excellentia utitur. Cassans, revocans, et irritans omnia et singula per suam Excellentiam disposita in alio suo testamento et codicillis circa proventus credita et dictas domos, et villas, sed vult quod contenta in praesentibus codicillis loco illorum quae ibi disposuisset de praedictis succedant. In caeteris vero approbat et confirmat dictum testamentum et codicillos et omnia et singula in eis respective contenta.

De quibus omnibus etc.

Per me dictum Johannem Jacobum Cibo Notarium etc.

Artum extra muros Januae in palatio praephati Ill.mi Codicillantis videlicet in una ex cameris inferioribus, anno Dominicae Nativitatis Millesimo quingentesimo sexagesimo, inditione tertia secundum Januae cursum, die Martis vigesima quarta septembris, in vesperis praesentibus spectabilibus Dominis D. Davide De Promontorio iur: utr: doc: D. Josepho Cibo olim Ratto artium et medicinae doctore, Ant. De Amigheto Causidico q: Peregri, Hyeronimo Cibo Notario q: Clementis, Augustino Cibo Notario filio mei Notarij infrascripti, et Gregorio Pluma q: Panthaleonis Januensibus testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

Testata et publicata fuerunt per me dictum Johannem Jacobum Cibo Peyranum Notarium 1.


AVVERTENZA


Nell’opera intitolata Prontuario dello Medaglie, Lione 1553, pag. 229, vedesi stampata una Medaglia d’Andrea Doria, ma l’autore del libro volle piuttosto offrire il ritratto dell’eroe, che darci il conio di una Medaglia veramente incisa ad onore di lui.

  1. Pagano Doria moriva ancora giovinetto e senza prole, subentrava quindi nei dritti di lui il fratello Giovanni Andrea, che al Principato di Melfi riuniva così i feudi della Liguria.