Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/116

102

VII.


In nomine Domini. Amen.

Quia secundum varietates rerum et temporum, etiam debent sapientes eorum variare et mutare voluntates, ideo Ill.mus D. Dominus Andreas Doria Amelphi princeps etc. sanus Dei gratia mente loquela corpore et intellectu, et in sua bona ac sana existens memoria memor in suis ultimis testamento et codicillis disposuisse de creditis suis causatis ex stipendio triremium et cum nuper in clade accepta et infortunio sequuto in Classe Ser.mi et Catholici Regis Hispaniarum ad locum Iorbi praephatus Ill.mus D. Jo: Andreas aliquot triremes amiserit ita ut opus sit maxima impensa, tam in reparandis et instruendis quae reliquae sunt, quam in fabricandis aliis ut denuo possit numerus viginti triremium expleri, quae continuo mandatis, obsequiis et servitiis Ser.mi et Catholici Regis Hispaniarum solito stipendio presto sint, pro ut ipse Ill.mus Codicillans futurum cupit et sperat, et dictum Ill.mum D. Jo: Andream, ut faciat paterna monitione hortatur; et ut hoc maturius fieri possit legavit et legat eidem Ill.o D. Jo: Andreae omne id quod ipsi Ill.mo Codicillanti debetur et in futurum debitum erit per Regiam Cath: Ma: pro stipendiis triremium et causa et occasione ipsarum triremium ut facta solutione eius quod debetur per suam Excellentiam Mag.co D. Nicolao Spinulae q: M. D. Lucae quod debitum vult solvi per dictum Ill.mum D. Johannem Andream, et ex dictis stipendiis residuum possit converti per dictum Illustrem D. Jo: Andream in reparandis instruendis et armandis triremibus, quae supersunt et in fabricandis instruendis ac construendis aliis.

Item ordinavit et mandavit ac legavit dicto Ill.i D. Jo: Andreae domum ipsius Ill.mi Codicillantis de Fasciolo cum suis juribus et pertinentiis, ac villa contigua et annexa ac stabulo; et dicto Ill.o D. Pagano legavit domum sitam Genuae in platea Nobilium Doria ipsius Ill.mi Codicillantis munere publico donatam, ac villa Fascioli