Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/111


97

Codicillans quod ipse Ill.mus D. Jo: Andreas teneatur eis satisfacere et ita ipsum Ill.mum D. Johannem Andream gravavit et gravat omni meliori modo etc. hortansque insuper ipsum Ill.mum Dominum Johannem Andream ut omnia gerat etiam cum consilio Mag.ci D. Adam Centurioni et Dominici De Auria q: Domini Nicolai.

Item sciens se virtute dicti sui testamenti haeredem instituisse praephatum Ill.mum Dominum Johannem Andream, propterea dictam institutionem revocando haeredes universales instituit ac esse voluit et ore proprio nominavit omnium et singulorum bonorum ipsius Ill.mi D. Andreae etc. et etiam eorum quae spectarent ad haeredem per suam Excellentiam nominandum dictos Ill.es D. Johannem Andream et Paganum fratres Doria filios prephati Ill.mi q. D. Johannetini Doria aequa portione.

In reliquis omnia et singula in dicto suo testamento et codicillis approbavit et confirmavit in omnibus per omnia et pro ut in eis continetur etc.

De quibus omnibus etc.

Per me dictum Johannem Jacobum Cibo Notarium etc.

Actum extra muros Januae in villa Fassoli in palatio praephati Ill.mi principis videlicet in una ex cameris inferioribus anno Dominicae Nativitatis Millesimo quingentesimo quinquagesimo nono indit.e prima secundum Januae cursum, die Mercurii vigesimanona Martij in vesperis, praesentibus Ant. Amigheto Causidico q: Peregri, Bapta Zenogio filio Matthaei, Gregorio Cibo filio mei Notarij infrascripti Paulo Baptista Mochonexi, et Francisco Roccataliata Notarijs Januen. testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

Receptum et testatum per me dictum Jo: Jacobum Notarium etc.


III.


In nomine Domini. Amen.

Cum varia mutabilisque sit voluntas hominis usque ad mortem, idcirco praephatus Ill.mus et Exc.mus D. Andreas Doria Amelphi