Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/110

96

Joannettini, ac eorum filios masculos legitimos et naturales et quatenus alter ex ipsis sine masculis decederet, alter vel eius filij masculi legitimi et naturales ut supra succedant in totum in dicta domo; et deficiente quandocumque, quod Deus nolit, eorum linea masculina legitima et naturali succedant filiae feminae legitimae et naturales ipsorum vel alterius ipsorum quae contraxerint matrimonium cum aliquo ex Nobilibus De Auria non autem de aggregatis et quatenus dictae filiae sine filijs masculis ex dicto matrimonio decederent vel matrimonium cum aliquo ex dictis nobilibus De Auria non contraherent, vel quatenus ipsi Ill.es D. Joannes Andreas et Paganus sine liberis legitimis ut supra decederent ex nunc prout extunc et e contra ordinavit et ordinat dictam domum pervenire debere in familiam nobilium De Auria, et illi quatuor qui annuatim deputantur per dictam familiam debeant dictam domum locare et pensiones erogare in rebus necessarijs pro usu commodo et utilitate Ecclesiae Sancti Matthaei Januae. Prohibens ipse Ill.mus Codicillans in quocumque casu et etiam in quocumque tempore alienationem obligationem et permutationem dictae domus, etiam si processus et praetium ipsius domus succedere deberet in locum dictae domus, volens et ordinans ipse Ill.mus Codicillans, ad hoc ut domus ipsa diutius in suo statu manuteneatur, quod teneantur ex pensionibus dictae domus ipsi quatuor de dicta familia si in ipsam familiam pervenire contigerit, expendere annuatim in reparatione et manutentione ipsius, quantum ipsis necessarium fore judicaverint et opportunum pro dicta reparatione et manutentione. Si vero annuatim reparationem non egeret, ordinavit pensiones ipsas erogari in omnibus ut supra dictum est, et dicta reparatio fiat quando arbitratu duorum ex dictis quatuor reparatione indigebit.

Item ordinavit quod praephatus Ill.mus D. Jo : Andreas debeat ex credito et provento percipiendo ex triremibus solvere et satisfacere omnibus et singulis creditoribus ipsius Ill.mi Codicillantis et quatenus creditores ipsi vel aliqui ipsorum instarent solutionem, et exactio stipendiorum adhuc facta non esset, voluit nihilominus ipse Ill.mus