Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/107


93

Codicilli aggiunti dal Testatore ed estratti dall'Archivio stesso.


I.


In nomine Domini. Amen.

Cum deambulatoria sit mens hominis usque ad mortem idcirco praephatus Ill.mus et Exc.mus D. D. Andreas Doria Amelfi princeps etc. Sciens se suum condidisse testamentum receptum et publicatum per me notarium infrascriptum anno et die quibus supra, et de quo et contentis in eo fatetur habuisse, et habere plenam noticiam certamque scientiam. Et volens codicillari, et dicto suo testamento aliquid addere, ideo sanus Dei Gratia mente, loquela, corpore, visu et intellectu, et in sua bona, ac sana existens memoria codicillando disposuit in omnibus ut infra.

Videlicet quia ipse Ill.mus codicillans reliquit Ill.mo Comiti D. Philippino Doria q: alterius Ill.mi Philippini usum domus ipsius Ill.mi Codicillantis sitae Januae in contrata, sive platea nobilium De Auria ipsi Ill.mo Codicillanti ab Ill.ma Republica genuense donatae et hoc per annos quindecim proxime venturos secuturos post tempus ipsi Ill.mo D. Philippino jam annis praeteritis concessum per praephatum Ill.mum Principem ad fruendum et utendum dicta domo. Ipsamque domum cum suis juribus et pertinentibus quoad proprietatem spectare voluit, et pertinere Illustribus D. Jo: Andreae, et Pagano fratribus Doria q. Ill.mi D. Johannetini et eorum filijs masculis legitimis et naturalibus, et altero ipsorum Ill.mi D. Jo: Andreae et Pagani decedente sine filijs masculis legitimis et naturalibus natis seu nascituris de legitimo matrimonio filij masculi legitimi et naturales ex altero ipsorum nati in totum succedant. Ipsis vero illustribus D. Jo: Andreae et Pagano sine filijs masculis legitimis ut supra decedentibus, quod Deus nolit, vel quandocumque eorum linea masculina legitima et naturali ut supra deficiente, succedere voluit ipse Ill.mus Codicillans in proprietate dictae domus praephatum