Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/103


89

in dictis comperis et libris et Cartularijs illarum et ad ipsum Ill.mum et Exc.mum Testatorem spectantes et spectantia cum illis obligationibus pro ut sub dictis locis continetur.

Item dicit et declarat, quod alias mutuavit M. D. Adamo Centuriono loca mille quinquaginta comperarum Sancti Georgij, quae exinde ipsi M. Adamo cesserat infra solutionem eius, quod erat creditor ipsius Ill.mi D. Testatoris.

Item dicit et declarat, qualiter annis praeteritis concessit cuidam Clarae filiae 1 ...... quod in eius vita possit habere proventus locorum septuaginta comperarum Sancti Georgij, ideo dicit, et declarat, quod etiam dicta loca spectent dicto Ill.mo D. Pagano, et ita ipsi legavit cum suo tamen onere.

Item legavit domum suam sitam Genuae in platea nobilium Doria ac domum, cum utraque villa Fassoli, cum omnibus suis juribus et pertinentiis, ac etiam omnia arnensia domus ipsius testatoris dictis Ill.mo D. Jo: Andreae ac Ill.mo D. Pagano pro dimidia.

Item legavit ipsi Ill.mo D. Pagano in eius vita tantum, illam summam pecuniarum, quae singulo anno solet percipi ex dicto offitio protonotariatus Neapolis, ita quod praephatus Ill.mus D. Jo: Andreas teneatur dictam summam pecuniarum durante vita ipsius Ill.mi D. Jo: Andreae dicto Ill.mo D. Pagano solvere, et dictum legatum ulterius non se extendat, nisi utroque vivente.

Item legavit scuta tercentum flliae q: D. Bartholomei Doria ad eius maritare, et ita gravat eius infrascriptum haeredem, ut eidem mulieri dicta scuta tercentum ad suum maritare solvat.

Item quia super Suae Excellentiae dictum fuit adesse filiam naturalem dicti q: Ill.mi D. Johannettini, ideo gravat eius infrascriptum haeredem ut velit eam maritare, et ipsi dotes solvere, ut ipsi haeredi visum fuerit.

Item revocavit omnia legata relicta hucusque, et facta D. Placidiae filiae q. Recollendae memoriae praephati Ill.mi D. Johannetini Doria et sorori dictorum Ill.mi D. Jo: Andreae et Ill.mi D. Pagani, et eidem

  1. Cancellato