Pagina:Monete medaglie e sigilli dei principi Doria.pdf/102

88

ascriptis in dictam familiam et dictae triremes per eum gubernentur et ad filios masculos legitimos et naturales ipsius natos ex dicto matrimonio spectent, et hoc idem fiat si decederet dictus Ill.mus D. Paganus sine masculis legitimis, et naturalibus, ut supra, quia voluit ipse Ill.mus Testator quod collocetur in matrimonium filia maior dicti Ill.mi D. Pagani uni ex nobilibus de Auria non aggregatis aut ascriptis ut supra, et triremes ad eius filios masculos legitimos et naturales natos ex eodem matrimonio, ut supra dictum est, spectent et pertineant.

Item legavit dicto Ill.mo D. Jo: Andreae feudum terras jurisdictiones et loca totius regni Neapolis cum omnibus suis redditibus, homagiis, emolumentis, commodis, utilitatibus, et honoribus.

Item dicto Ill.mo D. Jo: Andreae legavit et legat offitium Protonotariatus Neapolis ipsius Ill.mi testatoris cum omnibus eius utilitatibus, honoribus, praeminentijs, et commodis ipsi spectantibus, ratione dicti offitij.

Item legavit dicto Ill.mo D. Pagano feuda, terras et iurisdictiones cum omnibus eorum juribus, commodis, emolumentis et pertinentijs quae per ipsum Ill.mum et Exc.mum D. Testatorem possidentur ex feudis, terris, et jurisdictionibus, quondam Comitum De Flisco et Suae Excellentiae data et assignata ac datas et assignatas per Caesaream Majestatem ob damna passa per Suam Excellentiam ab illis De Flisco, facto, culpa, et dolo ipsorum, et rogat infrascriptos fideicommissarios, et curatores dicti Ill.mi D. Pagani, ut velint curare et operam dare, ut dictus Ill.mus D. Paganus instituetur, et nuncupetur Marchio, et ita supplicat Caesaream Majestatem ut velit titulum Marchionis ipsi Ill.mo D. Pagano tribuere.

Item legavit eidem Ill.mo D. Pagano omnia, loca, pagas, et proventus locorum comperarum Sancti Georgij spectantia et spectantes ipsi Ill.mo et Exc.mo D. Testatori, et etiam loca viginti, libras trigintatres, soldos sex, et denarios octo sibi spectantia, ut asserit ut sub columna ipsius in Cartulario P. L. continentur, cui pro veritate relatio habeatur, ac etiam omnes pecunias et credita existentia et existentes