Pagina:Michiel - Notizia d'opere di disegno, 1800.djvu/190


163

hinc duodecim, tredecim illinc sane patenti. Ante hanc procestrion tredecim longitudinis, latitudinis sex. Hic quoque mercium apotheca, hinc septemdecim, illinc duodecim effusa; & hæc ianuam habet in fronte domus sitam, in viamque spectantem. Post apothecam parva choors est, duodenum quidem brachiorum longitudinis, latitudinis vero senum. Iuxta hanc brevis quidem apotheca. Post dexteram vero porticum choors alia, vicenum quidem brachiorum longitudinis, senum vero laxitatis. In medio puteus est. Hæc a via habet aditum quinis amplum, longumque ternis ac denis. Iuxta aditum camera effusa sane. Post cameram lignaria apotheca. Post hanc sex mansiones, quæ culinæ plane deserviunt; sex quoque superius. Culinæ magnitudo denum est brachiorum latitudinis, longitudinisque tredecim. Iuxta culinam breve triclinium tredecim brachiorum longitudinis, sexque latitudinis. A latere triclinii duo aditus, alter in choortem, in hortos alter, tredecim uterque brachiorum. In uno camera est, scribarumque locus. Post cameram alia mercium apotheca, ubi cochleares sunt scalæ, quæ ad superiora conscendunt, quaternum quoquoversus brachiorum. Ad soli planitiem est cella vinaria, vicenum hinc brachiorum, ternum ac denum illinc; a maximæ choortis porticu habet aditum. Post ubi primarias scalas conscenderis, ad dexteram triclinii superioris & maximi est ostium, quod quadragenum circiter brachiorum est longitudinis, latitudinis vero ternorum ac denum. Hoc ad viam spectat. Triclinii huiusce, item cubiculi, & cuiusdam cœnationis & cameræ, quæ ad primam sunt contignationem, laquearia omnia auro uranioque colore, ac Sphortiadum Medicorumque insigniis exornata sunt. Ad caput triclinii cubiculum. Post cubiculum apodyterium. Post apodyterium heliocaminus est, qui supra brevem choortem spe-

l 2 ctat.