Apri il menu principale

Pagina:Le opere di Galileo Galilei V.djvu/74

74



Imprimatur, si videbitur Reverendissimo P. Magistro Sacri Palatii Apostolici.

Caesar Fidelis Vicesgerens.




Ex ordine Reverendissimi P. Magistri Sacri Palatii Apostolici, F. Ludovici Ystella Valentini, tres epistolas de Maculis Solaribus Perillustris et Excellentissimi D. Galilei de Galileis ad Illustrissimum D. Marcum Velserum, Augustae Vindelicorum Duumvirum Praefectum, scriptas diligenter vidi; quas cum nihil quod Sacri Indicis regulis repugnet, immo raram doctrinam, novas ac mirabiles observationes hucusque incognitas inauditasque, facili ac perpolito stilo explicatas, continere invenerim, typis dignissimas indicavi. In fidem propria manu scripsi.


 Romae, die 4 Novembris 1612.


Antonius Butius Faventinus Civis Romanus, Philosophiae et Medicinae Doctor.




Imprimatur.


Fr. Thomas Pallavicinus Bononiensis, Magnifici et Reverendissimi P. F. Ludovici Ystella, Sacri Palatii Apostolici Magistri, socius, Ordinis Praedicatorum.