Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/341

340 de phaenomenis

ac ita singula elementa§ 1: quare elementa non unum circa alterum essent, ut videmus, sed, veluti montes unum alteri super impositum, acervata. Corruit igitur argumentum Copernici, quo nitebatur probare, Terram non esse in centro universi nec partium, ac proinde omnino esse extra centrum: quinimo ex his omnibus certissima ratione probabimus, oportere Terram esse in medio universi et circa centrum. Quod manifestum erit, si primo supponamus, Terram esse gravissimum elementorum. Quod si negetur, confirmabimus ex gravis definitione. Illud enim dicitur gravissimum, consensu omnium hominum, quod caeteris omnibus substat: at Terra talis est, ut ad sensum patet; terra enim ad fundum aquae statim descendit, nec supernatat; aqua autem substat aëri, ut patet in utribus inflatis, qui aquae innatant; aër vero igni: ergo Terra, quae his omnibus substat, gravissima est. Hoc supposito, alterum supponatur: elementa ita disposita, ut diximus, nempe, ut Terra aquae subsit, aqua vero aëri, et aër igni, sphaerica figura praedita atque circumfluentia, se invicem complecti, ac ita elementarem regionem constituere. Quod si negetur, sensu probabimus ac ratione. Et quamvis sensu contrarium pateat de aqua, quae totam Terram non ambit neque complectitur, tamen id non obstat, primo, quia id factum est singulari Opificis providentia§ 2, ut terrigenis animantibus locus in quo viverent relinqueretur; deinde non obstat, quia, etsi totam Terram non ambit aqua, tamen maximam eius partem complectitur, ita ut unum cum eius reliqua superficie globum efficiat. Quinimo adeo naturale atque congenitum est aquae terram ambire et circumplecti{#tag:ref|si aqua Terram undique non circumdat ex providentia Opificis, ne dicas, aquae magis esse naturale totam ambire Terram; nam haec providentia3 longe melius leges imponit partibus Universi, quam ipsamet natura: si tamen eiusmodi providentiam a natura seiungere decet.|group=§}} , ut praecipuae summi rectoris providentiae tribuatur, quod eius tumor, caeterorum superficiem longe superans, reliquam Terram non operiat; quod saepius contingere ac contigisse legimus in humilioribus continentis regionibus Oceano mari conterminis. At in aëre id adeo certum est, ut nemini sit dubium, illum undique totum Terrae et aquae globum ambire, ut ex recenti et admiranda totius Terrae et aquae globi circumlustratione nautica compertum est. Quod si ignis nihil aliud est, nisi nimium rarefactus aër, ex af-

  1. sferam
  2. terrigena
  3. providentio


Errore nelle note: Sono presenti dei marcatori <ref> per un gruppo chiamato "§" ma non è stato trovato alcun marcatore <references group="§"/> corrispondente