Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/516


circini cuiusdam proportionis. 503

Altitudinem ex duabus stationibus dimetiri, quando scilicet
accessus ad basim non datur1.

CAPUT IX.

Si depraehendenda foret altitudo superius posita BC ad quam observator accedere nequiret propter impedimenta vallium, vel fossarum, vel aliarum huiusmodi rerum. Observetur sumitas B in stationibus A & E, in quibus vel perpendiculum secat primum centenarium, vel secundum, vel in una primum in altera secundum. Intersecet autem E. g. secundum, tunc dicendum si differentia partium abscissarum in prima & secunda statione dat 100 quot dabit distantia AE ex quartoque numero habebis altitudinem BC. Notandum tamen non solum in hac operatione, sed in omnibus alijs hactenus dictis, & inferius dicendis, quod cum homo humi prostitutus observare minime possit, sed iuxtam a solo requirat distantiam, quod semper altitudo instrumenti addenda erit inventae altitudini. Intersecet secundo in utraque statione primum centenarium quare dicendum, si partes abscissae in remotiori statione A dant 100, quot dabit differentia partium abscissurum in prima & secunda statione. Iterum postea inquies si quartus numerus mox inventus dat partes abscissas in viciniori statione, quot dabit distantia AE. Tertio & ultimo in viciniori statione E abscindat perpendiculum primum centenarium, in remotiori A secundum, primum dicendum partes abscissae in remotiori statione A dant 100, quot dabunt 100, iterumque dicendum si quartus numerus mox indagatus2 dat 100 quot dabit distantia AE, & ex proveniente numero habebimus altitudinem quaesitam.

Portionem quampiam alicuius altitudinis ex aliqua planitie percipere
cum ad basim dictae altitudinis accedere conceditur.

CAPUT X.

Libeat3 explorare quanta sit altitudo portionis AB a termino C planitiei, cuius termini distantia a base E haberi possit. 'Observa fines dictae partis eminentis nempe A & B in statione C, & notabis sectionem perpendiculi ad utriusque

  1. 6 Magini.
  2. non si ha da dir così; ma bisogna dire: ex numero mox invento demantur partes abscissae in viciniori statione, deinde dicatur: si hoc residuum dat 100, quot dabit etc.? Ecco come, per non aver auto da copiare ad verbum, precipita.
  3. 9 Magini.