Pagina:Historia della Sacra Real Maestà di Christina Alessandra Regina di Svetia.pdf/142

conservas: quæsumus super populum Christianum tuæ unionis gratiam clementer infunde, ut divisione reiecta, vero Pastori Ecclesiæ tuæ se uniens, tibi digne valeat famulari. Omnipotens sempiterne Deus, hanc ovem tuam de faucibus lupi tua virtute subtractam, paterna recipe pietate, & gregi tuo pia benignitate reforma: ne de tuæ familiæ damno inimicus exultet, sed de conversione, & liberatione eius Ecclesia tua, ut pia mater, de filia reperta gratuletur. Deus, qui hominem ad imaginem tuam conditum misericorditer reparas, quem mirabiliter creasti, respice propitius super hanc famulam tuam, & quod illi ignorantiæ cæcitate hostili, & diabolica fraude surreptum est, indulgentia tuæ pietatis ignoscat, & absolvat, ut Sanctæ tuæ Ecclesiæ recepta veritatis tuæ communione, uniatur. Per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum qui tecum vivit, & regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Ritornò poscia a sedere, & a coprirsi, dandogli l’assolutione nella forma, che segue dicendo. Parcat tibi Deus, & ab omnibus peccatis tuis te absolvat, & ad vitam perducat æternam. Et ego auctoritate Apostolica, qua hac in parte ex speciali commissione Sanctissimi Domini Nostri Alexandri Papæ VII fungor, absolvo te ab omni vinculo excommunicationis, & interdicti, alijsque Ecclesiasticis sententijs, censuris, & pœnis quomodolibet incursis, & in gremium Sanctæ Matris Ecclesiæ Catholicæ Romanæ te recipio, & Sacrosanctis eiusdem Sacramentis, & communioni, atque unitati fidelium restituo, in nomine Patris, et Filij, & Spiritus Sancti. Amen.