Pagina:Historia della Sacra Real Maestà di Christina Alessandra Regina di Svetia.pdf/132

cepta. Quoniam tamen non sine aliqua eorum iactura, qui sibi inanem scientiæ induerunt, & apud semetipsos solum prudentes sunt, tantum lumen adhuc sub modio conditur, debet tandem excelso e loco omnibus prælucere, ut & illi per hæc exempla, & vestigia ingrediantur. Mittimus ad Maiestatem tuam dilectum filium Lucam Holstenium, Domesticum nostrum, & Prothonotarium Apostolicum, S. Petri Basilicæ Canonicum, & Vaticanæ nostræ Bibliothecæ Custodem, virum omnium litterarum eruditione, ac singulari pietate nobis eximie charum; qui tibi publice Catholicam Fidem ex veteri, & recepto Romanæ Ecclesiæ more profitenti adsit, & a quo pluribus nostræ erga te charitatis, voluptatisque perceptæ immensa plane vis explicetur. Certissimam autem in spem adducimur ab eomet, qui adeo misericorditer in te aperatus est salutem, nihil omissuram Maiestatem tuam, ut amplissimi huius beneficij se non indignam ostendat, summoque in hanc Sanctam Sedem obsequio, obnixaque obedientia omnibus testaturam, se Catholicam Fidem ardenter concupijsse, flagrantissimeque suscepisse. Ab eodem Luca, & paternam nostram amantissimam benedictionem, & plura in hanc sententiam accipiet Maiestas tua, cui a Deo felicitatem, atque ut eam, quam dextera sua mirabiliter in te fecit, virtutem confirmet, imprensissime precamur. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Maiorem sub Annulo Piscatoris, die X Octobris 1655 Pontificatus Nostri Anno Primo. Natalis Rondininus.

Et essa lo ricevé con molta riverenza, e lo lesse subito tutto. Mostrò con un modesto rossore segni evidenti