Pagina:Guicciardini, Francesco – Storia d'Italia, Vol. V, 1929 – BEIC 1848561.djvu/344

338 storia d'italia
exemplis, et aliis artificiosís probationibus. Nam si auditor animum habuisset ab omni perturbatione vacuum, nullis opus esset Aristoteleis pigmentis, ut Cicero ait, sed simplici tantum enarratione. Et haec quidem prooemii loco satis sint. — Ceterum quod ad historiam attinet, non est in animo in praesentia referre quid historia sit: quid Comentaria; quid Annales, et quid inter se differant: nam memini me alias apud te Pontani Aegidio plura loqui, ubi multa de historiae lege enarrantur, praesertimque Livii, Salustii ac Caesaris scripta enucleantur. Nec praeter rem fuerit epistulam Ciceronis perlegere ad Luceium in L. Epist. famil. — Quod vero ad rem tuam attinet explicabo paucis. Nam memini me hac aestate scribere ad te de Neapoletana Pontani historia quid sentirem uno scilicet dumtaxat argumento. Contriaria prope nunc mihi dicenda videntur de tua Historia: quam ego simillimam facio illi mulieri, qua nec pulchriorem ullam nec venustiorem mille fere abhinc annis Italia vidit, sed neque auro neque gemmis neque vestium sumptu pro sua pulchritudine satis ornatam. Et sic nuda tamen pulcherrima omnium est. Nam si Historiae tuae exactissimam rerum omnium quae nostra aetate contigerunt cognitionem spectes, omnes procul dubio quotquot historiam scripserunt longe superas. Si vero stilum inspexeris semper gravem, cultum semper, similem semper, tuum semper, pauca admodum possunt a iusto rerum aestimatore ultra desiderari. Conciones vero ipsae et obliquae orationes elaboratae quidem, cultae et doctae, moventes et afficientes ut prae se ferant Livianam illam ubertatem et eloquentiam. — In delectu tamen verborum atque orationis cultu nimis interdum a senatu recedis et ad forum declinas: adeo ut quandoque nimiam illam nostram (ut ita dicam) florentinitatem sapere videaris. Nam cum omnia fere iisdem verborum figuris eodemque orationis ductu referas, videris magnis maiestatem suam non dedisse, mediocribus elegantiam, minimis lenitatem illam et dulcitudinem. Pigmenta vero figurarum pauca admodum aut metaphoras in Historia tua invenias, quae quidem in oratione sunt tamquam in pictura coloramenta (ut ait Aristoteles). Sed in dicendo semper gravis deprehenderis, semper intentus, nunquam languidus aut ociosus. Cupiebam pluribus ad te scribere. Sed dolore impedior: alias cumulatius. Vale.»

Giovanni Corsi, che era succeduto al Guicciardini quale oratore fiorentino in Ispagna, e che, quindi, dal Guicciardini stesso era stato presentato a Ferdinando il cattolico, presso il quale doveva fermarsi fino al 1525, e che è ricordato nel libro XV cap. XII della «Storia» non fu avaro di osservazioni, anche particolari, all’amico da cui, come s’è detto, riceveva in esame il manoscritto. Suggerisce qualche aggiunta di particolari a lui noti, ma piú spesso suggerisce correzioni di forma, e talvolta, lo dichiara apertamente, vorrebbe che si sostituissero vocaboli ed espressioni che egli trova