Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/61


liber vigesimus primus 55

Est id cunctarum rabidissima schiatta ferarum;
quaeque suas reddit voces, ut usanza ministrat.
Dat leo rugitum horrendum, lupus elevat urlos,
355bos bu bu resonat, bau bau mastina canaia,
nitrit equus, nasoque bufat, raspatque terenum.
Sgnavolat et gattus, et adirans eiulat ursus.
Mula rudit, mulusque simul, tum ragghiat asellus,
denique quodque animal propria cum voce favellat.
360Hi pariter celerant incautos contra guereros,
duraque cum rabidis afferrant morsibus arma.
Si manegiare volunt spadas, est grande periclum
ne sibi medesimis mortalia vulnera figant.
Quisque suum corpus sentit morderier, atque
365per tenebras ullam nescit comprendere cosam.
Longa cavernarum via, nigris plena latebris,
tomboat istarum vario cridore ferarum.
Fantasticarat multo iam tempore Cingar,
quam retrovare guisam possit dare lumen ad orbos.
370Invenit ascortus, gratans sibi denique testam,
commenzatque petras azzalo tundere spadae:
quae, quia spagnola est finissima lama, favillas
per cecos passim busos facit ire micantes
et pocho alquantam praestat lusore vedutam,
375unde avisantur saltem, gnarique fiuntur
compagni, si stent sibi retro aut ante diabli,
namque diabli erant, induti membra ferarum.
In quorum medio Baldus se primus afrontat,
ignudoque feras brando smembrare comenzat.
380Fracassus, pariter, longe bastone butato,
cum manibus tantum brancat, perstringit, afogat,
atque caneggiatos duris necat unguibus apros.
Cum manibus, dico, tantum, cum dentibus atque
squarzat, et in tepido se totum sanguine sbroiat.
385Virmazzus, nec non iunctus Philofornus apressum,
contra duos tauros magnam coepere baruffam.
Cingar crebra menat per duras vulnera cotes,