Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/48

42 baldi

cui iacet appressum sellis Rocaforta bagnatis.
Hunc Lyronus adit, strictumque abrazzat, et inde
supplicat ut sortis voiat incagare travaio,
seque valenthomini penitus committere Baldo.
750— Sum contentus — ait, — faciam quaecumque comandas. —
Quo dicto, ad Baldum brazzis currebat apertis.
Baldus eum subito sembiante apprendit alegro,
germanosque sibi forti charitate cadenat,
pro quorum forzis non mundum prezzat un aium.
755In Roccafortae post haec se arzone piantat.
Lyronus charum non lassat Spezzacadenam,
Hippol it in sellam Pardi, Philofornus at ipse
Centauri iussus groppas montavit equinas.
Cingar nil curans, stafferi more, pedestrat.
760Iamque recedebant, quando sibi trenta galeae
in mentem veniunt, quas sic sine rege relinquunt.
Baldus Lyronem, fratrem quoque saepe pregavit,
ut classem tantam, pro seque suisque, nequaquam
prorsus abandonent: satis est quod ametur ab illis.
765At nec Lyronus vult hoc audire, nec Hippol,
ac minus hanc voluit Philofornus prendere curam:
tanta sodalicii calamita tiraverat illos.
Ergo abeunt, fustasque omnes, gentemque relinquunt,
nam nimis importat mistatem linquere Baldi.
770Solus it ad staffam Cingar, solusque pedestrat,
donec villanum qui binos menat asellos
obvius incontrat, pensatque robare coëllum.
Ast ille, ut vidit soldatos, protinus altrum
brancat iter, sylvaeque asinos per devia cazzat.
775Cingar eum chiamat: — Quo, quo, sta, scolta, gazane.
Scolta parolinam solam; sta, dico, bonhomme. —
Cui respondet homo: — Blabla, chiz, felchena, gozca. —
Sic parlans, cursum duplicans calcanea menat.
— Quo diavol abis? — respondet Cingar: — adessum
780te faciam gustare tuam, villane, paciam. —