Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/39


liber vigesimus 33

Dudum mirarat zuffam fortissimus Hippol.
Obstupet armigeros tanta virtute barones.
Nescit enim generosus homo deducere spadam
425cortice corammi, brazzumque intexere scuto,
namque voluptatem tacito sub pectore sentit,
dum Baldum, Baldique viros cum caede suorum
Orlandis guardat similes, similesque Rinaldis:
despiccant etenim testas, brazzosque, manusque,
430inque poco spatio tam multa cadavera fundunt,
tota quod e mortis campagna coperta videtur.
Quisque facit provas ingentes, corde gaiardo,
purgantes miseram ladrorum stercore gentem.
O quis vidisset barbutas, quis ve celatas,
435scheneras, faldas, nec non spezzarier elmos,
dixisset certe: — Nihil est horrentius orbi!
non terremoti, non fulmina, voxque tronorum! —
Sed tardare tamen nimium se viderat Hippol:
impetuosus equum Rocafortam stringit, et ensem
440targonemque ferens, it aquosi turbinis instar.
Cingar, id adocchians: — Guarda, Falchette — cridavit. —
Ecce ruina venit, sta saldus, non tibi manco. —
Dixerat, et veluti nocchierus praticus, undam
prospiciens magno venientem murmure venti,
445hanc spezzare parat ferrato pectore navis;
sic Cingar contra furibondos Hippolis ausus
firmus aparecchiat se se, nec ab impete scampat.
Hippol ad un trattum quod arivat fulminat ense,
Cingaris ac tanto cervellum robore chioccat,
450ut bene non sapiat si nox vel giornus adesset.
Quum tamen oltraggium vidit Falchettus amico
sic fieri, colera succenditur ultra misuram.
Ferratam stringit mazzam, ferit Hippolis elmum,
ac dishonesta quidem fuit illa nosella barono.
455Nec sorbam interea Falchettus tardat un’altram;
maiori, quam prima fuit, botta ipsa valore
iungit et ad terram pennazzum buttat ab elmo.