Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/38

32 baldi

Qua plus folta videt gentem sibi flectere piccas,
se iacit, hastarumque facit de pulvere fustos.
Nemo suam spectat mazzam, vult nemo rosadis
390se bagnare suis, vult talia nespola nemo.
Illi donat opem Cingar, qui armatus et ipse
efficit in terram currentes sanguine rivos.
Non discostus ei, Moschinus fortiter urtat:
sanguificantque omnes forbitas sanguine spadas.
395Centaurus miseros buttabat in aequora ladros,
trentaque vodarat nigra de gente galaeas,
non quod solsolus tam sanctam fecerit opram,
sed, qui praeson erat, Philofornus viderat omnem
pro se proque suis tandem succedere sortem,
400si Baldo et sociis compagniter addat aiutum.
Ergo valorosus trat spadam, menat et urtat:
seque provat factis et verbis esse fidelem
Centauro socium; squarzat, laceratque budellas.
Inde zenovesos Christi de gente cathenis
405eripit, ac extra ferros trat mille tapinos.
Tunc data libertas animosos efficit illos:
— Arma — vocant, — arma, arma — cridant, simul arma requistant,
inque illos rabiem porcos e pectore sfogant.
Nam bastonatas vecchias, bussasque receptas
410seu mescadizzi loris, seu fuste bovino,
valde recordantes, reddunt pro pane fugazzam.
Hos Philofornus enim deduxerat extra galaeas,
contraque mille ladros zenovesi mille bataiant.
Portat inhastatam modo toltam forte gianettam
415Cingar, et altorium cernens, animositer omnes,
quot quot scontrantur, sbudellat, seque coralo
fecerat aequalem rossedine sanguinis, atque
magna suae memorat celebratae facta Cipadae.
At se Boccalus, se se Boccalus in antro
420sconderat, utque lepus quacchiarat membra coatto,
nam qui non scampat mortem putat esse bachioccum.