Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/36

30 baldi

315perque tradimentum fuerat dux captus ab illis.
Fecerat et taiam Lyrono mille medaias,
quas Petrus Iannus fino stampaverat auro.
Lyronus tamen hunc solum cortesus honorat,
ast aliis nervo ventosat terga bovino.
320Trenta vehit fustas (seu fustas sive galaeas)
namque, volens pelagi diversas quaerere bandas,
suspicat aguaitos inimica per aequora tesos.
Illum praecipue multi per regna tyranni
cercant denariis multis trapolare pagatis,
325namque diavol erat, non lassans vivere quemquam.
Huc igitur properans, celerantibus ante galaeis,
praecipit ad littus schiavones flectere proras;
sed stupet, aspiciens caudam, testamque tamagnam,
nec minus ingentem bustum, possamque Fracassi,
330qui smisuratam tenet alto corpore caudam.
Clarius hoc factum, meliusque videre talentat;
egreditur primus, mandatque uscire seguaces,
mandat et adduci sibi magnum Spezzacadenam
(Spezzacadena fuit Leonardi quippe cavallus,
335quem navali olim tulerat certamine Baldo).
Saltat in arzonem armatus, sine tangere staffam,
destrerumque acrem nullo sperone maneggiat.
Cingar ait Baldo: — Num cerno Spezzacadenam?
Balde, viden? num somnus hic est? num visio falsi?
340Ille quidem latro est, ille, inquam, boia diabli,
qui nostram rapuit navim, secumve cavallos. —
Impatiens ullum Baldus stimare periclum,
protinus accurrit contra, brancatque cavallum
per frenum, bravans quamvis sit corpore nudo:
345— Sta, latro saldus — ait; — non altro nomine scirem
te nomare, latro es, dignus quem forca guadagnet.
Iste tuus non est, meus est, desmonta cavallum. —
Quando Lyronus equi briliam videt esse piatam,
obstupet in prima facie, pensatque pochettum
350quomodo vir nudus sic possit usare brauram,