Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/24

18 baldi

montones, caprasque magras, simiotta, schirattos,
maimonesque gatos, baboinos et mamotrettos,
semileonazzos griphes, aquilasque dragonum,
semique gregnapolas, civetones, barbaque zannos,
530et qui rostra ferunt guffi sed brachia ranae,
quique asinorum sub orecchis corna becorum.
Haec ea garbulio vilupantur monstra medemo,
diversumque sonum, neque talem forsan uditum
seu per passatum, seu praesens, sive futurum,
535fant simul, atque simul sex millia mille fit unum.
Et nisi rex baratri veniat, magnusque monarcha
regnorum inferni praestissime Lucifer adsit,
cuius maiestas, cuius praesentia, cuius
caesareus decor irarum brusamen amorzet,
540de se, deque suis est actum, terminat aula,
terminat imperium, res publica persa ruinat.
Ergo venit, venit ille ingens, immensus, et altus
mille quaranta pedes, horrendus, bruttus et asper
Lucifer, atque facit per postas currere mulam,
545octoque post illum proceres galopando stafezant.
Grugnifer est primus, cui regis filia coniux,
Mosca, Cutiferrus, Dragamas, Ursazzus et illi
tres secretari: Calacrassus, Sesmilo, Poffi.
Murmura bellantum sentibant inter eundo,
550sed per aventuram cappant ubi forte Bocalus,
non procul a cella Guidonis, fasce sub uno
spinorum nascosus erat, fabricando tremantos
atque tremolantos in zugni mense boienti.
Tum vero ut sensit strepitum post terga novellum,
555respicit angustam per bucam quacchius in umbra.
Ecce diavolazzum, toccantem sydera cornis,
cernit, in ingenti mulazza currere postam.
O puta, quando videt monstrum tam granditer altum,
monstrum horrendum, ingens, deforme, superque mulazzam
560horrendam, ingentem, deformem stringere gambas,
quae passando pedes grevos sibi ponat adossum,