Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/18

12 baldi

310Maximus illorum squadronus pugnat atornum,
qui ferit in bandis, qui dretum, qui ferit ante:
nil tamen ille ungias, nil dentes, nilque rapaces
aestimat oncinos, forcas, rascosque tricornes,
et quascunque usant illi schittare corezas
315sulphureas, pettosque olidos puzzore carognae,
qui nigras habitant Malabolgias, quique Cainam.
Fulminat ensigero baldensis forcia brazzo;
et cum mandrittis, et cum fendentibus, et cum
diversis guerrae tractis, at maxime puntis,
320spiccat ab inferni soldatis brachia, gambas,
cornutasque facit volitare per aëra testas,
quas qui longe vident, non testas, brachia, gambas,
sed cornacchiones credunt, nigrasque mulacchias.
Cagnazzus, cui testa canis grossissima baiat,
325dentibus assannat Baldo post terga galonem.
Ille roversonem, subito gyramine, tirat,
cui cornas cum fronte duas levat ense politas,
atque sub istesso colpo Malatasca trovatus
accipit in testam satis amplo vulnere crostam.
330Ambo viam fugiunt, implentque cridoribus auras.
Barbarizza subit, magno forcone paratus,
et forconadam toto conamine lassat.
Baldus vero manu manca piat illico forcam,
dumque piat, stringit, spezzatque ladiniter illam,
335atque tutantrattum callat sua dextra roversum,
cinquinumque facit naso largumque silacchum.
Uriel et Futiel scampant, quos Baldus atrigat,
namque, manudritto, sine gambis ambo caminant.
Farfarellus eos cito vendicare parecchiat,
340rampinoque suo barronem taccat in elmo,
strassinare putans illum, seu tollere pesum.
Baldus ei rotolat versus ventralia punctam,
quae per vergognas de pisso ad stercora passat.
Sed quid agit Cingar? quid Falco? quid ve Vimazzus?
345Moschinusque simul? Levius certamen habebant,