Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/168

162 moscheidos

Pinguis in aguzzo rostitur Lendina speto,
quam coquit ardentis copia multa paiae.
175Expectant illi quod sit bene cotta lecardi,
statque super cagolam mensa parata caprae.
Non procul est vini grossissima butta racentis,
cum qua iuxta focum iam squaquarare parant;
scilicet ex uvis albanis nobile granum
180praestus adocchiatum Siccaboronus habet.
Introit audacter, velut est usanza gaiardi,
et movet aspectu talia dicta bravo:
— O compagnones, vobiscum ducor a coenam,
me vester quoniam rostus odore tirat. —
185Unus respondet: — Non hic, compagne, taverna est;
albergum quaeras in meliore loco. —
Siccaboronus, apro similis, iam ferbuit ira,
totaque de colera fazza bianca venit.
— Per stygiam — dixit — dabitis coenare paludem.
190Gentilezza negat quod dare, forza dabit. —
Cui responderunt: — Per forzam tollere vis ne? —
Siccaboronus: — Ita, sufficientus ero. —
Non supportarunt Pulices ea verba superbi,
dant subito chiappum, telaque nuda piant.
195Siccaboronus, habens animum dextramque paratam,
fulmineo vacuat protinus ense fodrum.
— A trincatores! — inquit, — gens apta tavernis,
nil timeo vestras, trista canaia, minas. —
Sic ait et spadam vibrans hic praestus et illic,
200hos sibi lontanos brachia quinque tenet.
Circundant illum Pulices saltonibus altis,
sed quantum extendit se daga, retro tirant.
Ursa famata paret mastinos intra cagnazzos,
exiguum nec adhuc perdidit ille pilum.
205Nullo se pacto sgomentat, quattuor inter
saltantes Pulicos, maximus ille baro.
Imo caneggiatus, mistas cum sanguine bavas
dum vomit, hostiles fat retirare pedes.