Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/140

134 baldi

Ad strabucconem sguerzis cum passibus ibant,
460ut lanzchinecchi suescunt andare todeschi,
quando plus cocti quam crudi vina padiscunt.
Tunc huius causam vult Baldus scire negoci,
se gerit ante alios, cosam trovat ecce novellam,
sub pede namque suo sentit mancare terenum,
465nec iam qua figat calcagnos terra videtur,
imo suspensus menat per inania gambas,
totus et andandi labor est sublatus ab illo.
Se retro convertit, compagnos mirat eadem
cum levitate sequi, tenuesque volare per auras.
470Huic parlare volunt, sed tantum labra moventur,
et veluti muti ciliis, manibusque loquuntur.
Quisque suum sentit corpus properare legerum,
per quoddamque vodum, tacitumque feruntur agalla.
Gaudent sic nulla gambas andare fadiga,
475donec ab exiguo flatu sopiantur in antrum.
Hic phantasiae domus est, completa silenti
murmure, vel tacito strepitu, motuque manenti,
ordine confuso, norma sine regula et arte.
Undique phantasmae volitant, animique balordi,
480somnia, penseri nulla ratione movesti,
solicitudo nocens capiti, fantastica cura,
diversae formae, speciesque et mentis imago.
Gabia stultorum dicta est, sibi quisque per illam
beccat cervellum, pescatque per aëra muscas.
485Hi sunt gramaticae populi, pedagogaque proles,
nomen adest, verbumque simul, pronomen, et illud
cum quo participant, reliqua seguitante brigata;
scilicet huc, illuc, istuc, hinc, inde, deorsum,
atque sinistrorsum cum tota gente cuiorum.
490Argumenta volant dialectica, mille sophistae
adsunt baianae: pro, contra, negoque, proboque.
Materies non mancat ibi, non forma, Lyhomo,
ens, quiditas, acidens, substantia, cum solegismo.
Omnis haec assaltat compagnos illico turba,