Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/138

132 baldi

venit in infernum Plutoni tollere sceptrum.
Baldus, Baldus adest, ille, ille rinaldicus heros,
cui tam ghelpha placet quam pars gibilina realo,
390sit modo vel ghelphus, modo vel gibilinus, amator
nominis insignis, propriique sititor honoris.
Sunt hominum quidam stronzi, fraschae ve legerae,
qui regem Francae praesumunt dicere ghelfum,
quique gibellinum promulgant imperatorem,
395nec tamen illorum prudentia summa pigatur,
talibus ut gnacaris voiant intendere mentes.
Baldus id audierat dudum, celer arripit ensem,
spezzatasque aperit portas, introque ruinat.
Quo viso sic sic intrare superbiter, ecce
400concilium deforme fugit, linquitque cadregas.
Quales quum rubeos rutilans aurora colores
scoprit, et aurato mortalibus axe ritornat,
gregnapolae scapolant, noluntque videre lusorem,
et semper «gnao gnao» facientes nocte civettae,
405sic inferna cohors, Baldo subeunte, scapinat,
nec valet aspectum tanti sofrire baronis.
Mansitat hic solus, vacuas videt esse cadregas,
unde corozzatus disquistilat omnia brando.
Dum studet huic operi, facies en grata Seraphi
410apparet, qui saepe redit, Baldumque revisit,
cuius compagnos retrovaverat ante furentes,
quos ad notitiam cordis, cerebrique reduxit,
placatosque illos post se menaverat illuc.
Inde cito partit, superasque retornat ad oras.
415At comites iterum scuras peragrare cavernas
incipiunt. Fracassus abit primarior altris,
cui fera voia bulit cornas streppare diablis.
Parlabant variis sic sic de rebus eundo.
Est qui Boccalum soiat; qui narrat averni
420vatibus effinctas follas; unusque ricordat
quid de Guerrino Meschino legerit olim.
Dum quoque Falchetto recitabat Cingar amico
Virgilii