Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/129


liber vigesimus quintus 123

O Deus, hi certe mazzabunt intra seipsos. —
Sic Baldus, tutavia parans, reparansque feritas,
65insultabat eis, nunc huc, nunc providus illuc,
nec tamen accensum valet attrigare bagordum.
Hi sibi dismaiant sbergos, cossalia, faldas,
spallazzosque tridos brandis ad littora buttant.
Cingar Falchettum, Falchettus Cingara pistat,
70non parcit fratri Lyrono fervidus Hippol,
nec Lyronus ei lassat repiare fiatum,
sunt ambo nati de matris ventre medemae,
id tamen ut matti smemorant pacemque refudant.
Fracassus mugit Centaurum contra gaiardum,
75atque bachioccatas sine possa menat acerbas,
quas nisi Virmazzus saltans hinc inde schivaret,
saepe fracassatis cecidisset littore membris.
Boccalus spennata quidem iam chiozza videtur,
tam sibi met pazzus lacerat rumpitque capillos.
80— Cedite — clamabat Baldus, — iam cedite fratres;
dicite cagionem cur vos discordia burlat.
Ne ferias, Cingar; mazzam, Falchette, reponas.
Nexus amicitiae sic vester frangitur ergo?
Vade retro, nec fac, guarda, Virmazze, bataiam.
85Horsu, Lyrone, mane; sic sic feris, Hippole, fratrem?
Ola, quid insanis, fraschetta Fanette? Quid et tu,
Grille, furis? Sic vos inter vos? Linquite petras.
Quid tibi Moschinus fecit, Philoforne? Quid ola,
mi Moschine, furis tam dulcem contra sodalem?
90State retro cuncti, brandosque reducite fodris. —
Talia sed frustra dum parlat, corripit ensem,
cunque piatonadis sforzat partire baruffam,
saepe minazzat eis, nisi se pistare rafinant,
menabit spadae iam colpos absque riguardo.
95Quisque erat ob nimium factus iam stancus afannum,
nil tamen ascoltant Baldum, nunc dulce rogantem,
nunc blasphemantem, nunc rauca voce minantem,
qui, tandem cernens guisa prodesse niguna,