Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/123


liber vigesimus quartus 117

— Papa Satan, o papa Satan, beth, gimel, aleppe.
640Cra cra, tif taf noc, sgne flut, canatanta, riogna. —
Canutam mentozzus habet sine pectine barbam,
quae bigolum distesa coprit, tangitque ginocchios.
Non habet in calva solettum fronte peluzzum,
ac si cum rasa testa, penitusque pelata,
645vellet in aspectu populi mazzare gatuzzam.
Strazzolenta sibi carnes schiavina covertat,
quam «saltinbarcam» chiozotta canaia domandat.
Navigat in fretta super orlum navis adunchae,
stansque pede in sponda paret cascare deorsum,
650nec cascare tamen metuit quia praticus ille est.
Sic barcarolos venetam vogare per urbem
multoties vidi, quibus ars est propria remus:
stat super ordellum barchae pes unus, at alter
pendulus huc illuc vadit, stimatque negottam
655si quandoque super fluctus, extraque batellum,
nil penitus toccans audax cum morte solazzat:
per strictos tamen illa volat barchetta canales,
illeque schiavonus, vel morus, vel sarasinus,
cifolat et cridat: — Barca, premique, stalyum, —
660nec mancant uno tria milia cancara giorno.
Iamque propinquabat ripae mala fazza Charontis,
cumque bravariis animas terrebat acerbis.
Baldus at in furia «poltronem» nuncupat illum,
nec vult intrando barcam restare dedretum,
665sed vix ad prodam fuit ánchora ficca lavacchio,
ecce implent animae busos et transtra carinae.
Sed Charon, aspecto Baldo sociisque, cridabat:
— Quae vos in patres nostras ventura guidavit?
Ola, quibus dico? si barcam scandere vultis,
670ponite corpoream somam carnisque valisam.
Una mihi cura est animas transferre solutas,
non altramenter fluvium passabitis istum. —
Baldus ait: — Taceas, taceas, scornute diavol,
ad caput inchinum nisi vis andare sotacquam.